audio
audio | transcription
string |
---|---|
quantus ad spectāculum nōn fidēle et lūsōrium fīat concursus, quanta sit circā artēs bonās sōlitūdō;
|
|
quam inbēcillī animō sint quōrum lacertōs umerōsque mīrāmur.
|
|
illud maximē revolvō mēcum:
|
|
corpus enim multīs eget rēbus ut valeat:
|
|
animus ex sē crēscit, sē ipse alit, sē exercet.
|
|
illīs multō cibō, multā pōtiōne opus est, multō oleō, longa dēnique opera:
|
|
tibi continget virtūs sine apparātū, sine inpēnsā.
|
|
quidquid facere tē potest bonum tēcum est.
|
|
quid tibi opus est ut sīs bonus?
|
|
velle.
|
|
quid autem melius potes velle quam ēripere tē huic servitūtī quae omnēs premit, quam mancipia quoque condiciōnis extrēmae et in hīs sordibus nāta omnī modō exuere cōnantur?
|
|
pecūlium suum, quod comparāvērunt ventre fraudātō, prō capite numerant:
|
|
tū nōn concupīscēs quantīcumque ad lībertātem pervenīre, quī tē in illā putās nātum?
|
|
quid ad arcam tuam respicis ?
|
|
ēmī nōn potest.
|
|
itaque in tabellās vānum coicitur nōmen lībertātis, quam nec quī ēmērunt habent nec quī vēndidērunt:
|
|
tibi dēs oportet istud bonum, ā tē petās.
|
|
līberā tē prīmum metū mortis (illa nōbīs iugum inpōnit), deinde metū paupertātis.
|
|
sī vīs scīre quam nihil in illā mālī sit, compara inter sē pauperum et dīvitum vultus:
|
|
saepius pauper et fidēlius rīdet;
|
|
nūlla sollicitūdō in altō est;
|
|
etiam sī quā incīdit cūra, velut nūbēs levis trānsit:
|
|
hōrum quī fēlīcēs vocantur hilaritās ficta est aut gravis et suppurāta trīstitia, eō quidem gravior quia interdum nōn licet palam esse miserōs, sed inter aerumnās cor ipsum exedentēs necesse est agere felicem.
|
|
saepius hōc exemplō mihi ūtendum est, nec enim ūllō efficācius exprimitur hīc hūmānae vītae mīmus, quī nōbīs partēs quās male agamus adsignat.
|
|
ille quī in scaenā lātus incēdit et haec resupīnus dīcit, ēn imperō argīs;
|
|
rēgnā mihi līquit pelops, quā pontō ab hellēs atque ab īōniō marī urguētur isthmōs, servus est, quīnque modiōs accipit et quīnque dēnāriōs.
|
|
ille quī superbus atque inpotēns et fīdūcia vīrium tumidus ait, quod nisi quiērīs, menelāe, hāc dextrā occīdēs, diurnum accipit, in centunculō dormit.
|
|
idem dē istīs licet omnibus dicās quōs suprā capita hominum suprāque turbam dēlicātōs lectīcā suspendit:
|
|
omnium istōrum persōnāta fēlīcitās est.
|
|
contemnēs illōs sī dēspoliāverīs.
|
|
equum ēmptūrus solvī iubēs strātum, dētrahis vestīmenta vēnālibus nē qua vitia corporis lateant:
|
|
hominem involūtum aestimās?
|
|
mangōnēs quidquid est quod displiceat, id aliquō lēnōciniō abscondunt, itaque ementibus ōrnāmenta ipsa suspecta sunt:
|
|
sīve crūs alligātum sīve brāchium aspicerēs, nūdārī iubērēs et ipsum tibi corpus ostendī.
|
|
vidēs illum scythiae sarmatiaeve rēgem īnsignī capitis decōrum?
|
|
sī vīs illum aestimāre tōtumque scīre quālis sit, fasciam solve:
|
|
multum malī sub illa latet.
|
|
quid dē aliīs loquor?
|
|
sī perpendere tē volēs, sēpōne pecūniam, domum, dignitātem, intus tē ipse cōnsīderā:
|
|
nunc quālis sīs aliīs crēdis.
|
|
valē.
|
|
senecā lūcīliō suō salūtem.
|
|
queror, lītigō, īrāscor.
|
|
etiam nunc optās quod tibi optāvit nūtrīx tua aut paedagōgus aut māter?
|
|
nōndum intellegis quantum malī optāverint?
|
|
ō quam inimīca nōbīs sunt vōta nostrōrum!
|
|
eō quidem inimīciōra quō cessēre fēlīcius.
|
|
iam nōn admīror sī omnia nōs ā prīmā pueritiā mala sequuntur:
|
|
inter exsecrātiōnēs parentum crēvimus.
|
|
exaudiant dī quandōque nostram prō nōbīs vōcem grātuītam.
|
|
quousque poscēmus aliquid deōs?
|
|
quasi ita nōndum ipsī alere nōs possumus?
|
|
quamdiū nōbīs populus mētet?
|
|
quamdiū ūnīus mēnsae īnstrūmentum multa nāvigia et quidem nōn ex ūnō marī subvehent?
|
|
taurus paucissimōrum iūgerum pāscuō implētur;
|
|
ūna silva elephantīs plūribus sufficit:
|
|
homō et terra et marī pāscitur.
|
|
quid ergō?
|
|
tam īnsatiābilem nōbīs nātūra alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimōrum edācissimōrumque animālium aviditātem vincerēmus?
|
|
minimē;
|
|
quantulum est enim quod nātūrae datur!
|
|
parvō illa dīmittitur:
|
|
nōn famēs nōbīs ventris nostrī magnō cōnstat sed ambitiō.
|
|
hōs itaque, ut ait sallustius, ventrī oboedientēs animālium locō numerēmus, nōn hominum, quōsdam vērō nē animālium quidem, sed mortuōrum.
|
|
vīvit is quī multīs ūsuī est, vīvit is quī sē ūtitur;
|
|
quī vērō latitant et torpent sīc in domō sunt quōmodo in conditīvō.
|
|
hōrum licet in līmine ipsō nōmen marmorī īnscrībās:
|
|
mortem suam antecessērunt.
|
|
valē.
|
|
senecā lūcīliō suō salūtem.
|
|
dēsināmus quod voluimus velle.
|
|
ego certē id agō nē senex eadem velim quae puer voluī.
|
|
in hōc ūnum eunt diēs, in hōc noctēs, hoc opus meum est, haec cōgitātiō, impōnere veteribus malīs fīnem.
|
|
id agō ut mihi īnstar tōtīus vītae diēs sit;
|
|
nec meherculēs tamquam ultimum rapiō, sed sīc illum aspiciō tamquam esse vel ultimus possit.
|
|
hoc animō tibi hanc epistulam scrībō, tamquam mē cum maximē scrībentem mors ēvocātūra sit;
|
|
parātus exīre sum, et ideō fruar vīta quia quam diū futūrum hoc sit nōn nimis pendeō.
|
|
ante senectūtem cūrāvī ut bene vīverem, in senectūte ut bene moriar;
|
|
bene autem morī est libenter morī.
|
|
dā operam nē quid umquam invītus faciās:
|
|
quidquid necesse futūrum est repugnantī, id volentī necessitās nōn est.
|
|
ita dīcō:
|
|
quī imperia libēns excipit partem acerbissimam servitūtis effugit, facere quod nōlit;
|
|
nōn quī iussus aliquid facit miser est, sed quī invītus facit.
|
|
itaque sīc animum compōnāmus ut quidquid rēs exiget, id velimus, et in prīmīs ut fīnem nostrī sine trīstitiā cōgitēmus.
|
|
ante ad mortem quam ad vītam praeparandī sumus.
|
|
satis īnstrūcta vīta est, sed nōs in īnstrūmenta eius avidī sumus;
|
|
dēesse aliquid nōbīs vidētur et semper vidēbitur:
|
|
ut satis vīxerīmus, nec annī nec diēs faciunt sed animus.
|
|
vīxī, lūcīlī cārissime, quantum satis erat;
|
|
mortem plēnus exspectō.
|
|
valē.
|
|
senecā lūcīliō suō salūtem.
|
|
molestē ferō dēcessisse flaccum, amīcum tuum, plūs tamen aequō dolēre tē nōlō.
|
|
illud, ut nōn doleās, vix audēbō exigere;
|
|
et esse melius sciō.
|
|
sed cui ista firmitās animī continget nisi iam multum suprā fortūnam ēlātō?
|
|
illum quoque ista rēs vellicābit, sed tantum vellicābit.
|
|
nōbīs autem ignōscī potest prōlāpsīs ad lacrimās, sī nōn nimiae dēcucurrērunt, sī ipsī illās repressimus.
|
|
nec siccī sint oculī āmissō amīcō nec fluant;
|
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.